Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Antequam biennium in conuersione conpleuerit, aliquis tonsurari non debet.

Monasteriis omnibus fraternitas uestra districtius interdicat,
ut eos, quos ad conuersionem susceperint, prius,
quam biennium in conuersatione conpleuerint, nullo
modo audeant tonsorare. Sed hoc spacio uita moresque eorum
sollicite conprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus,
quod uoluit, aut ratum non habeat quod elegit.
Nam dum graue sit, inexpertos hominum obsequiis sociari,
quis possit dicere, quanto sit grauius ad Dei seruitium


inprobos applicare? Miles uero, si conuerti uoluerit,
prius, quam nobis renuncietur, nullus eum sine nostro
consensu qualibet presumat ratione suscipere.
IV. Pars. Gratian. Queritur, si ingressis monasterium
ultra relinquatur licentia testandi? Hoc Gregorius prohibet,
ita scribens Ianuario Caralitano Episcopo: [lib. VII. Indict. 2.
epist. 7.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

841/842
Gehe zu Spalte: