Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Qui in sacro sunt ordine constituti in monasteriis nullam habeant potestatem.

Idem Mariano Episcopo Rauennae. [lib. VI. epist. 4o.]
Dudum ad nos multorum relatione peruenerat, monasteria
in Rauennatum partibus constituta omnino clericorum
uestrorum dominio pregrauari, ita ut occasione
regiminis ea quidem (quod dici graue est) uelud in proprietate
possideant. Quibus non modicum condolentes predecessori
uestro litteras misimus, ut hoc emendare
debuisset. Sed quoniam uitae termino citius occupatus
est, ne hoc onus monasteriis remaneat, fraternitati
uestrae eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut conperimus,
in huius rei hactenus correctione cessatum est,
hec audiens iterum preuidimus ad uos scripta dirigere.
Hortamur ergo, ut omni mora omnique excusatione summota
ita monasteria ipsa ab huiuscemodi studeatis grauamine
releuare, quatinus nullam deinceps in eis clerici, uel, qui
in sacro ordine sunt constituti, ob aliud (nisi hortandi
tantummodo causa) accedendi habeant licentiam, aut si forte
ad peragenda sacra missarum fuerint inuitati misteria. Sed
ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione etc.
Et infra: §. 1. Non illic ulterius habeat potestatem aliquam,
ne monasteria huius occasionis uelamine ea, que
prohibemus, sustinere onera conpellantur. Hec itaque
omnia uigilanti cura emendare iam secundo conmonita
sanctitas uestra non differat; ne, si post hec negligentes
uos esse (quod non credimus) senserimus, aliter monasteriorum
quieti prospicere conpellamur. Nam notum uobis
sit, quia tantae necessitati seruorum Dei congregationem
subiacere non patiemur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

837/838
Gehe zu Spalte: