Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Monachi et monachae in nullo simul cohabitent loco.

Item in Registro Gregorii.
In nullo loco monachos et monachas permittimus in
unum monasterium habitare, sed nec ea, que duplicia
uocantur. Et si quod tale est, religiosus episcopus
mulieres quidem in suo loco manere studeat, monachos
autem aliud monasterium edificare cogat. Si autem plurima
sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis
monachae, et in aliis monachi; res autem, quas communes
habent, secundum iura eis conpetentia distribuantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

835/836
Gehe zu Spalte: