Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. In episcoporum potestate abbates consistant.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 21.]
IV. Pars. Abbates pro humilitate religionis in episcoporum
potestate consistant, et si quid extra regulam
fecerint, ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in
loco, ubi episcopus elegerit, accepta uocatione conueniant.
§. 1. Monachi autem abbatibus omni obedientia et deuotione
subiaceant. Quod si quis per contumaciam extiterit
indeuotus, ac per loca aliqua uagari, aut peculiare
aliquid habere presumpserit, omnia, que acquisierit, ab abbatibus
auferantur, secundum regulam monasterio profuturam.
Ipsi autem, qui fuerant peruagati, ubi
inuenti fuerint cum auxilio episcopi tamquam fugaces sub
custodia reuocentur. §. 1. Et reum se ille abbas futurum
esse cognoscat, qui in huiusmodi personis non
regulariter animaduerterit, uel qui monachum susceperit
alienum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

833/834
Gehe zu Spalte: