Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui de monacho episcopus ordinatur quod ante consecrationem habuerit monasterio, quod uero post consecrationem acquisiuit propriae ecclesiae derelinquat.

Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres
a sinodo confirmatum est, ut monachus, quem canonica
electio a iugo regulae monasticae professionis absoluit, et
sacra ordinatio de monacho episcopum facit, uelut legitimus
heres paternam sibi hereditatem postea iure uendicandi
potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, uel habere
uisus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui
fuerat secundum regulam S. Benedicti, arbitrio. Postquam
enim episcopus ordinatur, ad altare, ad quod sanctificatur
et titulatur, secundum sacros canones quod acquirere
poterit restituat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

827/828
Gehe zu Spalte: