Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Penitencia non agitur, si res aliena non restituitur.

Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit,
et non redditur, penitencia non agitur, sed simulatur.
Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum,
nisi restituatur ablatum; si, ut dixi, restitui potest.
Plerumque enim qui aufert amittit, siue alios patiendo malos
siue ipse male uiuendo, nec aliud habet unde restituat. §. 1.
Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi
cum habere credimus et negare. Ubi quidem si


aliquos sustinet cruciatus repente, dum existimatur
habere quod reddat, non est iniquitas, quia, si non est
unde reddat ablatam pecuniam, tamen, dum eam
per molestias corporales reddere conpellitur, peccati
quo male ablata est, penas luit. §. 2. Sed non inhumanum
est etiam pro talibus intercedere non ad hoc ut
minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem
seuiat. Et paulo post: §. 3. Illud uero fidentissime
dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male
ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste
potest) ad reddendum non conpellit, socium esse fraudis
et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus
quam inpendimus. Non enim opem fert qui ad
peccandum adiuuat, ac non potius adiuuat sed obuiat
subuertendo atque obprimendo. §. 4. Sed numquid nos
ideo aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel
debemus? Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et
humanum quidem nonnumquam, sed maxime ac semper
diuinum iudicium comminantes. Nolentes autem reddere,
quos nouimus et male abstulisse, et unde reddant habere,
arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam
palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur
posse uel accipere medicinam.
II. Pars. Gratian. Si uero rem alienam quis consecrauerit,
non eandem, sed estimationem eius restituere debet.
Unde Gregorius: [lib. VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino
Defensori]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

741/742
Gehe zu Spalte: