Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Que male acquiruntur aliquando bene possunt expendi.

Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur.
Nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum,
nec operario mercedem; nec tamen hec qui ab inuito accipiunt,
per iniuriam accipiunt, que potius per iniuriam
non darentur. §. 1. Sed non ideo debet iudex uendere
iustum iudicium, aut testis uerum testimonium, quia uendit
aduocatus iustum patrocinium et iurisperitus uerum consilium.
Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur:
isti ex una parte consistunt. Cum autem iudicia
et testimonia, que nec iusta et uera uendenda sunt,
iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia
sumitur, quia scelerate etiam, quamuis a uolentibus, datur.
Ille tamen solet male sibi ablatam pecuniam repetere,
qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit.
Qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere,
nisi timeret uel puderet emisse. §. 2. Sunt aliae personae
inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt,
sicut offitialis, et qui amouetur, et cui admouetur
offitium. Ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti
solent; magisque reprehendimus qui talia inusitate
repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam
multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur
huiusmodi commodis, uel tenentur. §. 3. Isti, si uiam uitae
mutauerint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis
gradum, facilius ea, que hoc modo acquisierunt, tanquam
sua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt,
tamquam aliena restituant. §. 4. Qui uero contra ius
societatis humanae furtis, rapinis, calumpniis, obpressionibus,
inuasionibus aliqua abstulerit, reddenda potius
quam donanda censemus, Zachei publicani exemplo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

741/742
Gehe zu Spalte: