Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Bonus usus non iustificat iniuste quesita.

Item Augustinus. [lib. de bono coniugali, c. 14.]
Neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita
quisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largas
faciat, ideo rapinam iustificat. §. 1. Neque si alius ruri
paterno, uel iuste quesito auarus incumbat, ideo culpanda
est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est.
§. 2. Nec tirannicae factionis peruersitas laudabilis erit,
si regia clementia tirannos subditos tractet. §. 3. Nec
uituperetur ordo regiae potestatis, si rex tirannica crudelitate
seuiat. Aliud namque est iniusta potestate iuste
uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uelle uti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

739/740
Gehe zu Spalte: