Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Oblatis de rapina reprobatur a Deo.

Item Augustinus.
Inmolans ex iniquo oblatio est maculata. Dona iniquorum
non probat altissimus, nec respicit in oblationibus
iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur
peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,
quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui.
Panis egentium uita pauperis est. Qui defraudat illum homo
sanguinis est. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem
facit necessario, fratres sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

739/740
Gehe zu Spalte: