C. XI. Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit.
Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LIV.]Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices
reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid uel
eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique
atque huiusmodi male utique possidentur, et uellem
ut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur.
Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est:
"Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli
autem nec obolus," nonne omnes, qui uidentur sibi
gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum
possidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est,
quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et
hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur,
alienum est; male autem possidet qui male utitur.
Gratian. Porro, a quo usurae exigendae sint, Ambrosius
testatur, dicens: [in libro de Tobia, c. 15.]