Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus uendat.

Item Iulius Papa.
Quicumque tempore messis uel uindemiae non necessitate,
sed propter cupiditatem conparat annonam uel
uinum, uerbi gratia de duobus denariis conparat modium
unum, et seruat, usque dum uendatur denariis quatuor
aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

737/738
Gehe zu Spalte: