Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. [VIII.] De eodem.

Item ex Niceno Concilio. [c. 17.]
Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra
sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: "Qui
pecuniam suam non dedit ad usuram," statuit hoc sanctum
concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem
usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia
lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplum
dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum,
deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico
gradu.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

737/738
Gehe zu Spalte: