Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
De eo autem, quod queritur, an de suis fratribus testes possint
producere, multis auctoritatibus uidetur esse prohibitum.
Leges enim tam sacrorum canonum quam secularium principum
prohibent aduersus alium testem de sua domo produci. Contra
se enim quisque testari potest, pro se uero minime. Quia ergo
isti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim
suae utilitatis ecclesiae se penitus inmunes arbitrantur futuros,
patet, quod eorum uox in talibus non est audienda. Sed distinctio


hec et testium examinatio in criminalibus causis seruanda est; in
ciuilibus autem non usquequaque. In criminali enim causa non
licet testem de domo propria produci, in ciuili autem prelatis ecclesiae
licet.
Unde Pascalis II. Guidoni, Archiepiscopo Viennensi,
apostolicae sedis Legato scribit, dicens:

< Dokument zurück | | Dokument vor >