Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CVIII. Modus reconciliationis excommunicatorum.

Item ex eodem.
Cum aliquis uel excommunicatus, uel anathematizatus,
penitencia ductus ueniam postulat et emendationem
promittit, episcopus, qui eum excommunicauit, ante ianuas
ecclesiae uenire debet, et duodecim presbiteri cum eo, qui
eum hinc et inde circumstare debent. Et si ille terrae
prostratus ueniam postulat, et de futuris cautelam
spondet, tunc episcopus apprehensa manu eius dextera, in
ecclesiam illum introducat, et communioni Christianae
reddat, et septem psalmos penitenciales decantet
cum istis precibus: Kyrie eleison, Pater noster,
saluum fac seruum tuum. Oratio: Presta, quesumus
Domine, huic famulo tuo dignum penitenciae fructum, ut
ecclesiae tuae sanctae, a cuius integritate deuiauerat peccando,
admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius.
Per Dominum.


X. Pars. Gratian. Presbiteris uero, qui excommunicati
sacrum ministerium contingere presumunt, que penitencia sit inponenda,
Iohannes VIII. Clero et ordini Salonitano scribens
diffinit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

673/674
Gehe zu Spalte: