Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXVI. Sententia iustitiae non est pro premiis ferenda.

Item Gregorius.
Qui recte iudicat, et premium remunerationis expectat,
fraudem in Deo perpetrat, quia iustitiam, quam
gratis inpertire debuit, acceptione pecuniae uendit.
Bonis male utuntur qui pro temporali lucro iuste iudicant.


Tales quippe ad ueritatem non iustitiae defensio, sed amor
premii prouocat; quibus si spes nummi subtrahitur, confestim
a iustitiae confessione recedunt. Acceptio nummorum
preuaricatio ueritatis est. Unde et pro iusto
dicitur: "Qui excutit manus suas ab omni munere, iste
in excelsis habitabit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

661/662
Gehe zu Spalte: