Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LII. Quos conscientia iustificat, aliorum maledicta non timeant.

Item Gregorius Constantino, Episcopo Mediolanensi.
[lib. VI. epist. 14.]
In cunctis, que in hac uita aduersa proueniunt, sola
est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque
ad cor proprium semper recurrendum, ut nullius ibi
lingua inplicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim
conscientia defendit liber est inter accusationes, et
liber sine accusatione esse non potest, si sola, que interius
addicit, conscientia accuset. De uestra igitur
sanctitate absit a Christianorum iudicio ea, que maledicorum
hominum rumoribus conficta credimus, in qualicumque
modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium
tenemus, ut mala maiora cum forsitan dicuntur,
nisi probata credi non debeant, sed citius probata ulcisci.
§. 1. Hec igitur dixi, ut nimiae leuitatis esse ostenderem,
si quis mala grauia credere studeat, que probari non


possunt. Unde sanctitas uestra debet mentem suam a
maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione
disiungere, et sola quae internae uitae sunt atque ad
utilitatem subditorum proficiunt cogitare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

657/658
Gehe zu Spalte: