Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. Pro his tribus criminibus quilibet communione priuetur.

Item ex Concilio Triburiensi.
Certum est, pro his tribus criminibus aliquem excommunicari
debere, cum ad sinodum canonice uocatus
uenire contempnit, aut si postquam illuc uenerit,
sacerdotalibus respuit obedire preceptis, aut si ante finitam
suae causae examinationem a sinodo abire presumit.
IV. Pars. Gratian. De his, inquam, et huiusmodi premissae
auctoritates locuntur, non de iniuste suspensis. Quod
autem iniustae sententiae parendum non sit, multis auctoritatibus
probatur. Quarum prima est illa Ieronimi super Matheum:
[libro III.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

655/656
Gehe zu Spalte: