Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. A successore soluatur qui post mortem episcopi remanet ligatus.

Si episcopus ante dampnati absolutionem obitu rapiatur,
correctum aut penitentem successori licebit absoluere.
Gratian. Premissis auctoritatibus, quibus iniustae sententiae
usque ad examinationem utriusque partis parere iubemur, ita
respondetur: Gregorius non dicit sententiam iniuste latam esse
seruandam, sed timendam. Sic et Urbanus. Timenda ergo
est, id est non ex superbia contempnenda. Reliquae uero auctoritates
de excommunicatis locuntur, qui uel uocati ad sinodum
uenire contempserunt, uel calliditatibus aduersantium occurrere
nescientes iniustam sententiam a iudice reportauerunt, uel qui,
neglectu suae uitae sinistram de se opinionem nasci permittentes,
sententiam in se exceperunt. Hos siquidem solos excommunicationis
sententia ferire licet.
Unde in Meldensi Concilio: [c. 56.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

655/656
Gehe zu Spalte: