Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Nullus clericorum uel laicorum ad domum excommunicati accedat.

Item ex Concilio Tolletano I. [c. 15.]
Si quis laicus abstinetur, ad domum eius uel
clericorum uel religiosorum nullus accedat. Similiter et
clericus si abstinetur, a clericis deuitetur. Si quis cum
illo colloqui aut conuiuari fuerit deprehensus, etiam ipse
abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui episcopi
eius sunt, et ad omnes, qui conmoniti fuerint
de eo, qui abstinetur, siue laico quolibet siue clerico.
III. Pars. Gratian. Sed hoc specialiter in his, qui nominatim
excommunicatis communicant. Unde infra Urbanus:
"Sane quod super Richardo etc." Causa: "Quidam
episcopus in heresim lapsus." Item Nicolaus Papa "Excellentissimus
rex Karolus" infra circa finem huius causae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

651/652
Gehe zu Spalte: