Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Deponantur episcopi, qui excommunicatis communicant.

Item Nicolaus Papa.
Teugaldum Treuerensem et primatem Belgicae
prouinciae, et Guntarium Agrippinae Coloniae archiepiscopos,
nunc coram uobis et sancta sinodo, sub gestorum
insinuatione, qualiter causam Lotharii regis, et
duarum mulierum eius, Thebergae scilicet et Gualdradae,
recognouerint et iudicauerint, scriptum super hoc
propriis manibus roboratum offerentes, nichilque se
plus uel minus aut aliter egisse ore proprio multis coram
positis affirmantes, et sententiam, quam a sede apostolica
in Engiltrudam uxorem Bosonis sanctissimus frater noster
Mediolanensis archiepiscopus Thado et ceteri coepiscopi
nostri petiuerant emittendam, et nos diuino


succensi zelo sub anathematis attestatione canonice protuleramus,
publice uiua uoce se uiolasse confitentes, in
quibus omnibus inuenimus eos apostolicas atque canonicas
sanctiones in pluribus excessisse, et equitatis normam nequiter
temerasse, ab omni iudicamus sacerdotii offitio
manere penitus alienos, sancti Spiritus iudicio et B. Petri
per nos auctoritate episcopatus exutos regimine consistere
diffinientes. Predictis autem depositis licentiam
concedimus ecclesiam ingrediendi, et communicandi
sicut laici, et loquendi suas utilitates, non autem turbas
concitandi uel scandalum sollicitandi illis tribuimus facultatem.
Quantum autem ad episcopale ministerium specialiter
pertinet, nulla eis sit licentia contingendi, sicut nos cum
sancta sinodo decreuisse iam constat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

645/646
Gehe zu Spalte: