Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. A suo episcopo excommunicatus non est ab alio recipiendus.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 6.]
Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non
eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit
receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat
et respondeat, et si sinodo satisfecerit et statuerit, sub
alia eum sententia recipi. Quod etiam circa laicos, et
presbiteros, et diacones, et omnes, qui in clero sunt, conuenit
obseruari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

641/642
Gehe zu Spalte: