Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. L. In nullam personam transferatur res in litigio posita ante cognitionis euentum.

Quia res in litigio posita in nullam transferri potest
omnino personam, donec legitimae cognitionis euentu, cui
potius debeatur, iudiciaria disceptatione possit agnosci, ex
eadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed in
eodem statu re eadem posita, in quo uidetur (sicut dictum
est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse conpetere,
iuridico pulset examine, preiudiciis omnibus inde
submotis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

641/642
Gehe zu Spalte: