Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. Clericus apud ciuilem iudicem iudicari non debet.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 9]
Placuit, ut quisquis episcoporum, presbiterorum et
diaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fuerit
intentum, uel ciuilis causa fuerit conmota, si derelicto
ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi
pro ipso fuerit lata sententia, locum suum amittat. Et
hoc in criminali actione. In ciuili uero perdat quod euicit,
si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos
iudices inique de ecclesiae consortio iudicat qui de
uniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio seculari poscit
auxilium, cum priuatorum etiam causas Apostolus ad
ecclesiam deferri atque ibi determinari precipiat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

639/640
Gehe zu Spalte: