Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Sacerdotes a regibus sunt honorandi, non iudicandi.

Item Gregorius Mauricio. [Imperatori, lib. IV. ep. 31.]
Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus
noster citius indignetur, sed excellenti consideratione
propter eum, cuius serui sunt, ita eis dominetur, ut etiam
debitam reuerentiam inpendat. Nam in diuinis eloquiis
sacerdotes aliquando Dii, aliquando angeli uocantur. Nam
et ad Moysen de eo, qui ad iuramentum deducendus
est, dicitur: "Applica illum ad Deos," uidelicet ad sacerdotes.
Et rursum scriptum est: "Diis non detrahes,"
scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: "Labia sacerdotis
custodiunt scientiam, et legem requirunt ex
ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Quid igitur
mirum, si illos uestra pietas dignetur honorare,
quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos,
aut Deos ipse etiam appellat Deus? §. 1. Ecclesiastica
quoque testatur ystoria, quia cum piae memoriae Constantino
principi scripto oblatae accusationes contra
episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit,
et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos conuocans,
in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit,
dicens: "Ite, et inter uos causas uestras disponite,
quia dignum non est ut nos iudicemus Deos." In
qua sententia sibi magis ex humilitate, quam illis
aliquid prestitit ex reuerentia inpensa. Ante eum
quippe pagani in republica principes fuerunt, qui uerum
Deum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tamen
eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid


igitur mirum, si Christianus inperator ueri Dei sacerdotes
honoret dum pagani, ut prediximus, principes honorem
inpendere eorum sacerdotibus nouerunt, qui ligneis
Diis et lapideis seruiebant? §. 2. Hoc ergo non
tantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus
sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribili
Dei iudicio qualis futurus sit. Etenim Paulus egregius predicator
dicit? "Nolite ante tempus iudicare, quoadusque
ueniat Dominus," et reliqua. Nam sunt multa
que de iudicio illius ignorant homines, quia fortasse que
uos laudatis ille reprehendit, et que uos reprehenditis
ille laudabit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

637/638
Gehe zu Spalte: