Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Principalis coherceat auctoritas qui plebem inuasam deserere noluerit.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 38.]
Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate
ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae
secundum statuta gloriosissimorum principum aduersus
illum adire, qui plebem, quam inuaserat, usque hodie
conmonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere
contempnit, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae
acquiescere noluerit et emendare illicitum, auctoritate


iudiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit:
Seruata forma disciplinae non existimabitur inpetitus,
si uestra karitate modeste conuentus recedere detrectauerit,
cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente
iudiciaria auctoritate conuentus. Honoratus et Urbanus
episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

631/632
Gehe zu Spalte: