Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Quilibet clericus non est in publico examinandus.

Item Siluester Papa. [in Sinodo Romana, c. 14.]
Testimonium clerici aduersus laicum nemo recipiat
nemo clericum quemlibet in publico examinare presumat
nisi in ecclesia.
[Gratian.] Codicis libro I. titulo de episcopis et clericis,
Inperator Theodosius: Nec honore, nec legibus episcopus


ad testimonium flagitetur. §. 1. Item: Episcopum ad
testimonium dicendum admitti non decet nam et persona
honoratur, et dignitas sacerdotis excepta confunditur.
Nouella Constitutio.
Non flagitetur ad testimonium iureiurando sed
euangeliis tantum coram positis. §. 1. Item: Sed iudex
mittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis
euangeliis, secundum quod decet sacerdotes, dicant
que nouerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

627/628
Gehe zu Spalte: