Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVII. De eodem.

Idem omnibus Episcopis.
Cuncta per mundum nouit ecclesia, quod sacrosancta
Romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi,
neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad
illam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illa
autem nemo est appellare permissus. §. 1. Sed nec
illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla precedente
sinodo et soluendi quos sinodus iniqua
dampnauerat, et dampnandi, nulla existente sinodo, quos
oportuit habuerit facultatem, et hoc nimirum pro
suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini uoce
et tenuit semper et tenebit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

611/612