Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIV. De eodem.

Item Symacus.
Aliorum hominum causas Deus uoluit terminare
per homines, sedis istius presulem suo
sine questione reseruauit arbitrio. Voluit B. Petri apostoli
successore celo tantum debere innocentiam, et subtilissimi
discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam.
Nolite existimare eas animas inquisitoris
non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reseruauit
examini. Non habet apud illum reus de allegationis
nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur
teste quo iudice. Dicas forsitan, talis erit conditio
animarum omnium in illa disceptatione; replicabo,
uni dictum: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo
ecclesiam meam, et quecumque solueris super
terram erunt soluta et in celis." Et rursus sanctorum
uoce, pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe
uenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur,
dum totius corporis caput esse designatur. De hac
mihi per Prophetam dictum uidetur: "Si hec humiliatur,
ad cuius fugietis auxilium? et ubi relinquetis gloriam
uestram?"

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

609/610