Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De eodem.

Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.
c. 3.]
Nullus primas, nullus metropolitanus diocesiani
ecclesiam uel parrochiam, aut aliquem de
eius parrochia presumat excommunicare uel iudicare,
aliquidue agere absque eius consilio uel iudicio;
sed hoc obseruet, quod ab apostolis, ac patribus et
decessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum;
id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad
suam solummodo propriam pertinet parrochiam) sine consilio
et uoluntate omnium conprouincialium episcoporum
extra aliquid agere temptauerit, gradus sui periculo
subiacebit, et quod egerit irritum erit et uacuum. Sed
quicquid de conprouincialium episcoporum causis,
eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque secularium
necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum
omnium consensu conprouincialium agatur pontificum
non aliquo dominationis fastu, sed humillima et
concordi administratione, sicut Dominus ait: "Non ueni
ministrari, sed ministrare," et alibi: "Qui maior est
uestrum erit minister uester." Similiter et ipsi conprouinciales
episcopi cuncta cum eius consilio (nisi quantum
ad proprias pertinet parrochias) agant iuxta sanctorum
constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer
sancta glorificetur Trinitas in secula.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

607/608
Gehe zu Spalte: