Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Clerici ab episcopo alterius parrochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt.

Lugdunensis parrochiae clericos, quos contra statuta
canonum ab alterius parrochiae episcopis ordinatos litterarum
tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum
honore recipere prudentia religionis tuae poterit, si eos alias
canonice et sine prauitate aliqua ordinatos constiterit, si
tamen eorum uitam probabilem id indulgentiae perspexeris
promereri. Legimus quippe, S. Epiphanium
episcopum ex diocesi S. Iohannis Crisostomi quosdam
clericos ordinasse, quod sanctus uir omnino non fecisset, si
eis detrimentum fore perpenderet. Quos igitur recipiendos
moderatio tua arbitrata fuerit iniuncta satisfactionis
gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, cognita
penitentia, miserationis intuitu in suo quoque honore
recipies, salua in omnibus sanctorum canonum disciplina.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

605/606
Gehe zu Spalte: