Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non accedant episcopi ad ecclesias, que sunt extra earum diocesim.

Item ex Sinodo Constantinopolitana. [I., c. 2.]
Episcopi, qui extra diocesim sunt, ad ecclesias, que
extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant


et permisceant ecclesias. Secundum regulas constitutas
Alexandriae quidem episcopi ea, que sunt in Egipto,
tantum gubernent; orientis autem episcopi solius
orientis curam gerant, seruatis honoribus primatus ecclesiae
Antiocenae, qui in regulis Nicenae sinodi continentur.
Sed et Asianae diocesis episcopi ea, que sunt in Asia
et que ad Asianam tantummodo diocesim pertinent, gubernent.
Ponti autem episcopi Pontiae tantum diocesis
habeant curam. Traciae uero ipsius tantummodo Traciae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

603/604
Gehe zu Spalte: