C. III. In alterius ecclesia, nisi eo uocante, nulli aliquid agere licet.
Idem. [Calixtus epist. II.]Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum
episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut ad
possessionem accedat, que ad eum non pertinet, et alterius
episcopi parrochiam, super eius dispositionem
nisi uocatus ab eo, cuius iuris esse cognoscitur, ut
quicquam ibi disponat, uel ordinet, aut iudicet, si sui gradus
honore potiri uoluerit. Sin aliter presumpserit, dampnabitur,
et non solum ille, sed cooperantes et consentientes
ei, quia sicut ordinatio, ita eis et iudicatio et
aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare
non poterit quo modo iudicabit? nullatenus proculdubio
iudicabit aut iudicare poterit.
[PALEA.