Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIV. Necessitate temporis episcopalium sedium mutaciones fieri possunt.

Temporis qualitas nos ammonet episcoporum sedes,
constitutas antiquitus certis ciuitatibus, ad alia, que
securiora putamus, eiusdem diocesis loca transponere,
quo et habitatores securi ualeant degere, et barbaricum
possit periculum facilius declinari. Propterea
te Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum Belitrensis
ciuitatis, sedemque tuam in loco quondam
Arenata ad S. Andream apostolum precipimus transmigrare,
quatinus ab hostilitatis incursu liberior
existere ualeas, et illic consuetudinem solempnium
festiue disponas.
VIII. Pars. Gratian. Item cum aliquis causa humilitatis
apostolica concessione de episcopali sede ad monachalem descenderit
subiectionem, alius loco eius subrogari poterit; ille uero ad
pontificatum resurgere nequaquam ualebit. Unde in quinta
actione Constantinopolitanae Sinodi, CCCLXXXIII.
Patrum, sub VIII. Iohanne Papa, cui prefuit Petrus presbiter
cardinalis, et Paulus Anchonitanus episcopus, et Eugenius Hostiensis
episcopus, apocrisarii Papae dixerunt:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

583/584
Gehe zu Spalte: