Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Qui metu hostilitatis ad alium locum transierit postea ad suam ecclesiam redire oportet.

Pastoralis offitii cura nos ammonet, destitutis ecclesiis
proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum
pastorali sollicitudine gubernare debeant. Propterea te
Iohannem ab hostibus captiuatum Lesimanae ciuitatis
episcopum in Squillitana ecclesia cardinalem necesse
duximus statuere sacerdotem, ut et susceptam semel
animarum curam intuitu futurae retributionis inpleas. Et
licet tua sis hoste inminente depulsus, aliam, que a
pastore uacat, debes ecclesiam gubernare, ita tamen, ut
si ciuitatem illam hostibus liberam effici et Domino
protegente ad priorem statum contigerit reuocari, in
eam, in qua prius ordinatus es, ecclesiam reuertaris;
sin autem predicta ciuitas continua captiuitatis calamitate


premitur, in hac, in qua es incardinatus a nobis, debeas
ecclesia permanere.
Gratian. Qui uero causa utilitatis transfertur nequaquam
ad priorem redire cogitur. Est etiam alius casus, in
quo episcopus uiuente episcopo substituitur. Cum enim aliquis
relicta priori cathedra sua auctoritate ad aliam transierit, si
alius ei substitutus fuerit, licet ille prioris ecclesiae episcopus esse
non desierit, substitutus tamen episcopatum habebit.
Unde Damasus, urbis Romae Episcopus, scribit omnibus
episcopis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

581/582
Gehe zu Spalte: