Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Ecclesia unius episcopi ab alio disponi non debet.

Item Calixtus Papa omnibus Episcopis. [epist. II. c. 3.]
Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, uel
iudicari, aut disponi, nisi a proprio uiro eo uiuente permittitur,
sic nec uxor episcopi, que eius ecclesia uel parrochia
indubitanter intelligitur, eo uiuente absque consilio eius
et uoluntate alteri iudicare, uel disponere, aut eius
concubitu, id est ordinatione, frui, non conceditur.
Unde ait Apostolus: "Alligata est uxor legi uiri,
quamdiu uir eius uiuit, eo uero defuncto soluta est a lege
uiri." Similiter sponsa episcopi (quia sponsa uxorque
eius dicitur ecclesia) illo uiuente ei alligata, eo
defuncto soluta est. "Et cui uoluerit nubat, tantum
in Domino," id est regulariter. Si enim eo uiuente alteri
nupserit, adultera iudicabitur. Similiter et ille, si aliam
sponte duxerit, adulter estimabitur, et communione priuabitur.
Si autem persecutus in sua fuerit ecclesia, fugiendum
est illi ad alteram, eique sociandum, dicente
Domino: "Si persecuti uos fuerint in una ciuitate fugite
in aliam." Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non
per se hoc agat, sed fratribus inuitantibus cum auctoritate
huius sanctae sedis faciat, non tamen ambitus
causa, sed aut utilitate aut necessitate, ut dictum
est.
VI. Pars. Gratian. Hoc non solum de episcopis uerum
etiam de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ne uidelicet in
locum uiuentis alter obrepat.
Unde B. Gregorius scribit Salonitano Episcopo, de eo,
qui in archidiaconatum alterius se promoueri consenserat:
[lib. II. Indict. 10. epist. XIV. et XVI.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

581/582
Gehe zu Spalte: