Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI. Christum negare conuincitur qui necessitatem patientibus misericordiam non inpendit.

Idem ad eundem.
Omnis, qui gemebat et qui uexabatur a Saul,
fugiebat et ueniebat ad Dauid. Si rex piissimus atque
iustissimus Dauid sciret peccatum esse, persecutionem
fugientes et transeuntes de loco ad locum et de ciuitate
ad ciuitatem recipere, tales nequaquam reciperet, nec
secum teneret, neque in aliis ciuitatibus eos collocaret.
Qui enim persecuntur Domini episcopos, eosque de ciuitatibus
ad ciuitates transire conpellunt, non eos tantum persecuntur,
quantum Dominum nostrum Iesum Christum,
cuius legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi,
quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt, sed ipsi,
qui eos persecuntur, nec ipsis episcopis hoc inputari
potest, sed illis, qui hoc agere eos cogunt. §. 1. Qui
autem negant misericordiam faciendam fugientibus et
necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est
misericordia et ueritas. §. 2. Negant misericordiam
necessitatem patientibus, qui populis indigentibus diuinis
ministeriis, et non habentibus proprium episcopum, qui
eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis ut ex alia
ciuitate, licet minor sit, in ea, que non habet episcopum
doctiorem uel utiliorem, meliori consilio, non sponte
transeuntem, sed maiorum exhortacione mutare, aut episcopum
eiectum et persecutionem patientem causa utilitatis
aut necessitatis intronizare nolunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

579/580
Gehe zu Spalte: