Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIV. Necessitatis uel utilitatis causa episcoporum mutaciones fieri possunt.

Mutaciones episcoporum scitote communi utilitate
atque necessitate fieri licere, sed non propria cuiusquam
uoluntate aut dominacione. Petrus sanctus magister
noster et princeps apostolorum de Antiochia ciuitate
utilitatis causa est translatus Romam, ut ibidem
proficere potius posset. Eusebius quoque de quadam
ciuitate parua apostolica auctoritate mutatus est in
Alexandriam. Similiter Felix de ciuitate, in qua ordinatus
erat, electione ciuium propter doctrinam et bonam
uitam, quam habebat, auctoritate huius sanctae sedis
et communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac
populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim
transit de ciuitate ad ciuitatem, nec transfertur de
minori ad maiorem, qui hoc non ambitu, nec propria
uoluntate facit, sed aut ui a propria sede pulsus, aut
necessitate coactus, aut utilitate loci uel populi, non
superbe, sed humiliter ab aliis translatus est.
§. 1. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare
regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quociens
utilitas aut necessitas exegerit supradicto modo et mutare
et intronizare potestatem habent, non tamen sine
sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. §. 2.
Alia etenim causa est utilitatis, alia auariciae et
presumptionis atque propriae uoluntatis.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

579/580