Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Non licet episcopo ecclesiam suam relinquere et ad aliam transire.

Item ex eodem. [Antioceno, c. 21.]
Episcopum de diocesi ad diocesim non debere
transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis
fuerit uiolenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis
suadeatur; manere autem eum debere in ecclesia
Dei, quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare,
secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

577/578
Gehe zu Spalte: