Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. In monasterio deputetur episcopus, qui in ecclesia sua residere contempnit.

Item Gregorius Anthemio Subdiacono. [lib. V. epist. 23.]
Peruenit ad nos, Pimenium Amalfitanae ciuitatis
episcopum in ecclesia residere non esse contentum, sed
foris per diuersa loca uagari. Idcirco hac tibi auctoritate
precipimus, quatinus hoc de cetero facere non presumat,
sed in ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte
non emendare post tuam interminationem cognoueris,
in monasterium eum deputare, et nobis curabis modis
omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum
preceptione cognoscas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

575/576
Gehe zu Spalte: