Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Non licet episcopo ecclesiam suam dimittere.

Item Euaristus Papa. [epist. II.] omnibus Episcopis.
Sicut uir non debet adulterare uxorem suam, ita nec
episcopus ecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam
consecratus est. Et sicut uxori non licet dimittere
uirum suum, ut alteri se uiuente eo matrimonio societ ut
eum adulteret, licet fornicatus sit eius uir, sed iuxta Apostolum
aut uiro suo debet reconciliari, aut manere innupta,
ita ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut se ab
eo segregare, ut alterum uiuente eo accipiat; sed aut
ipsum habeat, aut innupta maneat, id est alterum episcopum
suo uiuente non accipiat, ne aut fornicationis aut
adulterii crimen incurrat. Si uero adulterata fuerit, id est


si se alteri iunxerit, aut super se alterum episcopum
adduxerit, aut esse fecerit uel desiderauerit, per acerrimam
penitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta
permaneat. §. 1. Episcopo uero oportet oportune et
inportune, atque sine intermissione ecclesiam suam docere,
eamque prudenter regere et amare, ut a uiciis se abstineat
et salutem consequi possit eternam. Et illa cum tanta reuerentia
eius doctrinam debet suscipere, eumque amare et
diligere ut legatum Dei et preconem ueritatis.
Gratian. Ecce his auctoritatibus patenter ostenditur, quod
episcopo uiuente alius superordinari non potest, nec etiam pro
eius egritudine. Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille,
qui egrotat, alium sibi substitui non rogat. Ceterum, quando
aliquis uel senectute, uel infirmitate grauatus susceptum offitium
amministrare non ualet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter
fieri potest. Unde in eodem capitulo sequitur: "Si uero idem
Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopi
honore debeat uacare, eo petitionem dante scripto, concedendum
est; aliter id facere non ualemus." Hinc etiam
B. Augustinus episcopo suo nondum defuncto, sed senectute
grauato, cathedram episcopalem suscepit.
Unde in epistola Paulini [unica] ad Romanum legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

569/570
Gehe zu Spalte: