Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Perditionem sibi adquirunt qui ab episcopis recedentes unitatem ecclesiae scindunt.

Idem. [lib. I. epist. 6. ad Magnum]
Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et
quam sine spe sint, et perditionem sibi maximam de indignatione
Dei adquirant qui scisma faciunt et relicto episcopo
alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat scriptura
diuina in libris Regnorum, ubi a tribu Iuda et
Beniamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo
alterum sibi foris constituerunt. "Et indignatus est,"
inquit, "Dominus semini omni Israel, et demoliuit
eos, et dedit eos in direptionem, donec abiceret eos a
facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt
sibi regem Ieroboam, filium Nabath." Indignatum
esse Deum dixit, et eos in perditionem dedisse,
quia ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent.
Et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos, qui
scisma fecerunt, ut etiam cum homo Dei ad Ieroboam
missus esse, qui ei peccata sua exprobraret atque
ultionem futuram prediceret, panem apud illos edere et
aquam bibere uetaretur. Quod cum non custodisset et contra
preceptum Domini prandisset, statim diuina censura
percussus est, ut inde regrediens inpetu ac morsu
leonis in itinere necaretur. §. 1. Sed adhuc in euangelio
suo Dominus, maiorem suae intelligentiae
lucem manifestat, quod idem, qui tunc se a tribu Iuda
et Beniamin sciderant, et Ierosolimis relictis Samariam
secesserant, inter pseudoprophetas et gentiles conputarentur.
Nam cum primum discipulos in ministerium
salutis mitteret, mandauit et dixit: "In uiam gentium
ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis."
Ad Iudeos prius mittens gentiles adhuc
preteriri iubet. Addendo autem et ciuitatem Samaritanorum
debere omitti, ubi erant scismatici, ostendit scismaticos
gentibus adequari. Et post pauca: §. 2. Quod
uero eundem, quem nos Deum Patrem, eundem


eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec
hoc adiuuare tales potest. Nam et Chore, et Dathan, et
Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum
nouerant, pari lege et religione uiuentes unum et uerum
Deum, qui colendus atque inuocandus fuerat, inuocabant:
tamen quia loci sui ministerium transgressi et contra
Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione
Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi licentiam
uendicauerunt, diuinitus percussi penas statim pro
illicitis conatibus penderunt, nec potuerunt rata esse et
proficere sacrificia irreligiose et illicite contra ius diuinae
dispositionis oblata. Thuribula quoque ipsa, in quibus
incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero
essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis
diuinae memoriam corrigendi posteris exhiberent, iussu
Domini conflata atque igne purgata, in laminas ductiles
producuntur, et affiguntur altari, secundum quod loquitur
diuina scriptura: "Memoriale," inquit, "filiis Israel,
ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine
Aaron, inponere incensum ante Dominum ut non sit
sicut Chore." Et tamen illi scisma non fecerant, nec
foras egressi contra Domini sacerdotes inpudenter atque
hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes,
et contra pacem atque unitatem Christi rebelles,
cathedram sibi constituere, et primatum assumere, et
baptizandi atque offerendi licentiam uendicare conantur
etc.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

569/570
Gehe zu Spalte: