Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro molesti corporis suo honore non priuetur episcopus.

Item ex Registro Gregorii Papae, [lib. IX. epist. 41.] ad
Anatolium Constantinopolitanum Diaconem.
Scripsit mihi dilectio tua, me reuerentissimo fratri
meo Iohanni primae Iustinianae episcopo pro egritudine
capitis, quam patitur, episcopum precipere succedi, ne
fortasse, dum episcopi iura eadem ciuitas non habeat,
(quod absit) ab hoste depereat. Et quod nusquam
canones precipiunt, ut pro egritudine episcopi episcopus
succedat, et ideo iniustum est, ut, si molestia corporis
irruit, honore suo priuetur egrotus. Sed suggerendum
est, ut si quis, in regimine, egrotat, dispensator illi
talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere, et
locum illius in regimine ecclesiae (ipso non deposito)
conseruare, ut neque Deus omnipotens offendatur,
neque ciuitas neglecta esse inueniatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

565/566
Gehe zu Spalte: