Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Iuramentum a scismate redeuntium.

Quociens cordis oculus nube erroris obductus supernae
illustracionis lumine fit serenus, magna cautela
nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat, et
unitatis radice eos, qui ad eam reuersi fuerint, telo iterum
erroris abscidat. Et ideo postquam ego N. ciuitatis
episcopus, conperto diuisionis laqueo, quo tenebar,
diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea
uoluntate ad unitatem sedis apostolicae diuina gratia
duce reuersus sum, et ne non pura mente, sed simulate
reuersus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis
obligatione, atque promitto tibi N. et per te sancto
Petro, apostolorum principi, atque eius uicario N.
beatissimo uel successoribus eius, me numquam
quorumlibet suasionibus uel quocumque alio modo ad scisma,
de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus
sum, reuersurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiae
catholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum.
Unde iuratus dico per Deum omnipotentem,
et hec sancta quatuor euangelia, que in
manibus meis teneo, et salutem N. dominorum nostrorum
rempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae,
ad quam Deo propitio sum reuersus, et
communione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere.
Quod si (quod absit) ab hac me unitate aliqua
excusatione uel argumento diuisero, periurii reatum incurrens
eternae penae obligatus inueniar, et cum auctore
scismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autem
confessionis promissionisque meae cartulam N.
notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorum
et clericorum, qui me in hac unitate obligantes se
in suprascriptis omnibus prona similiter uoluntate secuti


atque propriis manibus subscripti sunt, scribendam
dictaui, et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta
in loco N., die illa, et consulibus suprascriptis.
Subscriptio episcopi. Ego episcopus ciuitatis
N., huic confessioni promissionique meae prestito de
conseruandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi.
Gratian. Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix
Papa [III.] omnibus Episcopis: [epist. I. c. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

431/432
Gehe zu Spalte: