Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur.

Necessaria rerum dispositione constringimur, et
apostolicae sedis moderamine conuenimur sic canonum
paternorum decreta librare, ut ea que presentium
necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda
deposcit, diligenti consideratione (quantum potest fieri)
temperemus.
Gratian. Item: "Priscis igitur, etc." Require supra in
tractatu ordinandorum. Item Innocentius Papa, cum pro
necessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia, ordinatos
a Bonoso heretico susciperet, ait in decretis suis: [epist.
XXII. ad Episcopos Macedoniae, c. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

429/430
Gehe zu Spalte: