Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Qui redeuntes ab hereticis recipi possunt uel qui non.

Item de eadem Sinodo. [VII., actione 1.]
II. Pars. Conuenientibus apud Nicenam Bithiniae,
et consedentibus Petro archiepiscopo, et Petro presbitero
et abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibus
Adriani Papae, et Tharasio archiepiscopo Constantinopolitano,
et Iohanne et Thoma apocrisariis apostolicarum
sedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliae
dixerunt: Dignum est, ut de futuris inquiramus. §. 1. Item
Basilius episcopus Anchirae dixit. Constitutio ecclesiastica
habet canonice tradita ab antiquo a sanctis apostolis
et successoribus eorum, sanctis Patribus nostris et
magistris, et sanctis uniuersalibus sex sinodis, et localibus
sinodis orthodoxis, ut qui ab aliqua heresi reuertuntur ad
orthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae,
scripto negare debeant heresim suam et confiteri catholicam
fidem. §. 2. Item Tharasius patriarcha dixit: Videtur
uobis, ut sedes suas recipiant qui ab heresi reuertuntur?
§. 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperunt
uniuersales sinodi sex ab heresi reuertentes, ita et nos
recipimus. §. 4. Sancta sinodus dixit: Placet omnibus nobis.
Et iussi sunt Basilius episcopus Anchirae, et Theodorus
episcopus Mirreae ciuitatis, et Theodosius
sedere in gradibus suis et sedibus. §. 5. Item Constantinus
episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi
sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores.
§. 6. Item Tharasius episcopus dixit: Malorum doctorum
mala doctrina. Ecclesia de malis doctoribus sacerdotes
non recipit. §. 7. Item Iohannes apocrisarius orientalium
sedium dixit: Heresis separat omnem hominem ab ecclesia.
§. 8. Item Tharasius episcopus dixit: Ecce multi canonici
libri, et sinodici, et paterni lecti sunt, et ab heresi reuertentes
docuerunt nos recipere, si alia aliqua causa non


est in eis. §. 9. Item Petrus apocrisarius Papae dixit:
Romae exiliatus est Macharius hereticus a sancta sexta
sinodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater
noster Benedictus Papa, et cottidie mittebat ad eum Bonifatium
consiliarium suum, et instruebat eum conmonitoriis uerbis
ex diuina scriptura, et nullatenus uoluit emendari. Hoc
autem faciebat, ut eum reciperet in suo ordine. §. 10.
Item Tharasius patriarcha dixit: Quid dicitis de Anatholio?
Nonne etiam in quarta sinodo factus est
princeps? et ecce ab inpio Dioscoro ordinatus est. Et
nos igitur recipiamus eos, qui ab hereticis ordinati
sunt, sicut Anatholius receptus est. §. 11. Item: Vere
uox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus,
sed unusquisque in suo peccato moritur; et quoniam
ordinatio ex Deo est. §. 12. Item Tharasius patriarcha dixit:
Audiuimus mandata paterna. Quid igitur? oportet recipere
ab hereticis ordinatos? §. 13. Sancta sinodus dixit: Audiuimus,
domine, et oportet nos recipere. §. 14. Tharasius
patriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta sinodo conuenerunt,
a Sergio, Pirro, Petro, Paulo ordinati sunt, qui fuerunt
principes hereseos Monoscelitarum, quoniam isti
continuatim in Constantinopolitana sede sederunt, et ab ultimo
eorum, Petro scilicet, usque ad sextam sinodum non fuerant
plus quam duodecim anni. Thomas uero, et Iohannes,
et Constantinus ab hereticis illis archiepiscopi facti sunt, et
tamen propter hoc non sunt reprobati. §. 15. Sancta sinodus
dixit: Hoc manifestum est. §. 16. Constantinus episcopus
Cipri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab hereticis
uenientes recipiendi sunt. Si uero quis sponte ad hereticum
uadit et accipit ordinationem, non recipiatur. §. 17.
Item Tharasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui ob
huiusmodi causam ad fidei subuersionem ordinati sunt, et
maxime, cum presentes essent orthodoxi episcopi, a quibus
poterant ordinari. Sic est paternus intellectus. Si uero
sinodalis consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum de
orthodoxis, qui presumpserit ab inmundis hereticis
ordinari, depositioni subiaceat. Sancta sinodus dixit: Hoc
est iustum iudicium.
III. Pars. Gratian. Ex hac auctoritate datur intelligi,
quod qui ab unitate catholicae fidei in hereticorum societatem
transierit, ut de manibus eorum ecclesiasticae dignitatis sacramenta
percipiat, uel qui contemptis orthodoxis ab hereticis ordinari
desiderauerit, etsi postea suae abrenuncians heresi ad ecclesiam
redierit, offitio tamen accepto fungi non poterit. Auctoritate
uero Cipriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, qui
intra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugnationem dilabuntur.
Porro symoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fidei
subuersionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati aduersus
fidem armantur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent,
non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus sancti uenalem
predicant. Unde cum heresim suam ueraci penitentia detestati
fuerint, premissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis


gradibus. Verumtamen capitulo illo Nicenae sinodi: "Si
quis per pecuniam etc." et illo alio septimae sinodi, "Si quis
omnem traditionem etc." et Innocentii, et aliorum multorum
auctoritatibus inreparabiliter dampnari iubentur.
Hinc etiam Leo IV. Episcopis Brittanniae:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

427/428
Gehe zu Spalte: