Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint.

Item Leo IV. Ebruino et Adelfrido.
Quia presulatus nostri (quod bene nostis) magisterium
non solum de sacerdotum, uerum etiam secularium
utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem
uestram scire uolumus, hunc presentem presbiterum ad
sedem apostolicam uenisse, nobisque uiolentiam et excommunicationem
suam per ordinem retulisse; quod etiam sine
iusto legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter
indicauit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus
inuidiae usurpare presumpsit. Inde parentes eius magno
dolore conpulsi presbiterum illum, qui suam tenebat ecclesiam,
mox conprehenderunt, et oculos eius eruerunt.
Tamen ipse sepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua
uoluntate siue consilio hoc sit peractum. Quod si ita est,
ut ipse nobis suo ore testatus est, uobis magnopere prouidendum
est, ut, si ipse canonice excommunicatus non est,
canonica super eum fiat remissio.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

419/420
Gehe zu Spalte: