Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ab ordinato non debet aliquid exigi, sed nec uoluntarie oblata respui oportet.

Item Gregorius in Registro. [lib. IV. epist. 44. siue
cap. 88. in Sinodo Romae habita.]
Sicut episcopum non decet manum, quam inponit, uendere,
ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius
uocem suam uel calamum uenundare. §. 1. Is autem,
qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus
ac petitus, post acceptas cartas et pallium offerre aliquid
cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa uoluerit,
hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam
culpae maculam ingerit, que non ex ambientis petitione
processit.
Gratian. Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod,
sicut nullus precio est inuitandus ad conuersionem, ita nulli pecuniae
interuentu ecclesiae largiri oportet ingressum. Auctoritate
uero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet
pecuniam exigere, sed spontanee oblatam suscipere licet.
II. Pars. Item opponitur illud Apostoli [1.] ad Timotheum:
[cap. 5. u. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

409/410
Gehe zu Spalte: