Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro dedicandis ecclesiis nichil exigatur.

Placuit, ut, quociens ab aliquo fidelium ad consecrandas
ecclesias episcopi inuitantur, non quasi ex debito munus
aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem
aliquid ex suo uoto obtulerit, non respuatur, si uero aut
paupertas illum aut necessitas retinet, nichil exigantur ab


illo. Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit,
ut non prius dedicet ecclesiam, nisi ante dotem basilicae
et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum
accipiat. Nam non leuis est ista temeritas ut
sine luminariis uel sine substantiali sustentatione eorum,
qui ibidem seruituri sunt, tamquam domus priuata consecretur
ecclesia.
Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit uniuersis
Caralitanae ecclesiae cenobitis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

407/408
Gehe zu Spalte: