Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. CXXX.]

Idem. [eod. tit. I. 6.]
Eadem lege tenentur, qui ob denunciandum uel
non denunciandum testimonium pecuniam acceperint.
§. 1. Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem


legendum mittendumue es accipiat, neue quis ob
sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam
accipiat, uel ob accusandum uel non accusandum.
§. 2. Marcellus ibidem. Lex Iulia de repetundis precipit,
ne quis ob iudicem arbitrumue dandum, mutandumue,
iubendumue, neue ob non dandum uel
non mutandum, non iubendum, neue ob litem estimandam,
iudiciumue capitis pecuniaeue faciendum uel
non faciendum aliquid acceperit. §. 3. Hodie ex
lege repetundarum extra ordinem puniuntur, et plerumque
uel exilio puniuntur, uel etiam durius, prout admiserint.
§. 4. Hac lege dampnatus testimonium publice
dare, aut iudex esse postulareue prohibetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

405/406
Gehe zu Spalte: