Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. CXXVI.]

Codicis libro IX. ad legem Iuliam repetundarum, Imppp. Gratianus,
Valentinianus et Theodosius.
Iubemus, hortamur, ut, si quis forte honoratorum,
decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a
cuiuslibet ordinis iudice fuerit aliqua ratione concussus,
si quis scit uenalem de iure fuisse sententiam, si quis penam
uel pretio remissam uel uicio cupiditatis ingestam, si quis
postremo quacumque de causa inprobum iudicem potuerit
approbare, is uel administrante eo, uel post administrationem
depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum
approbet; cum probauerit uictoriam reportaturus,
et gloriam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

405/406
Gehe zu Spalte: